monumenta.ch > Plinius > sectio 12 > sectio 62

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 2, 62
{XIII} Haec est luminum occultationum ratio, perplexior motu multisque involuta miraculis, siquidem magnitudines suas et colores mutant, et eaedem ad septentrionem accedunt abeuntque ad austrum terrisque propiores aut caelo repente cernuntur. in quibus aliter multa quam priores tradituri fatemur ea quoque illorum esse muneris qui primi vias quaerendi demonstraverint, modo ne quis desperet saecula proficere semper.